Non solum lingua quotidiana imperii Romani, sed etiam Ecclesiae Catholicae Romanae et scientiae erat: pleraque nomina taxonomiae, biologiae, iurisprudentiae e lingua Latina (et Graeca) ducta sunt. Ordo plantarum (id est florum, herbarum, arborum eqs.) et animalium adhuc latine describitur.
Ecclesia Catholica Romana lingua latina adhuc utitur in litteris quae encyclicae nominantur, ceterisque scriptis Civitatis Vaticanae, et Papae et Congregationum. Latina ab ecclesia adhibita saepe vocatur Latina Ecclesiastica, etiamsi eadem est lingua qua alii utuntur. Est enim lingua Civitatis Vaticanae, cuius civitatis tamen cives in alloquio non lingua Latina, sed lingua Italica utuntur.